Gaudeamus Igitur
1.
Gaudeamus igitur,juvenes dum sumus; (bis)
Post jucundam juventutem,
Post molestam senectutem,
Nos habebit humus. (bis)
2.
Ubi sunt qui ante nos in mundo fuere , (bis)
Vadite ad superos,
Transite ad inferos,
Ubi jam fuere. (bis)
3.
Vita nostra brevis est, brevi finietur; (bis)
Venit mors velociter,
Rapit nos atrociter,
Nemini parcetur. (bis)
4.
Vivat Academia, vivant professores, (bis)
Vivat membrum quodlibet,
Vivant membra quaelibet,
Semper sint in flore ! (bis)
5.
Vivant omnes virgines, graciles, formosae ! (bis)
Vivant et mulieres,
Tenerae, amabiles,
bonae, laboriosae ! (bis)
6.
Vivat et respublica et qui illam regit ! (bis)
Vivat nostra civitas,
Maecenatum caritas,
Quae nos hic protegit ! (bis)
7.
Pereat tristitia, pereant osores, (bis)
Pereat diabolus,
Quivis antiburchius
Atque irrisores ! (bis)